monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12 > 10 > sectio 6 > 11
Cassiodorus, Historia Eccl., 10, X.De inimicis Ioannis. <<<     >>> XII.Quomodo Ioannes acceperit Epiphanium.

Cassiodorus, 10, CAPUT XI.Quomodo Epiphanius Cyprius Ioanni fuerit inimicus.

1 Post paucum vero tempus Epiphanius episcopus Constantinopolim venit, portans damnationem librorum Origenis. Quibus non quidem ipsum Origenem excommunicatum decreverant, sed libris tantummodo derogaverant. Egressus ergo ad basilicam Sancti Ioannis, milliario ab urbe septimo constitutam, et collecta ibidem celebrata ordinatoque diacono, rursus venit in civitatem, et invitationem quidem Ioannis declinavit causa Theophili; in propria vero mansione habitare magis elegit.
2 Et vocans tunc praesentes episcopos, damnationem librorum Origenis legebat eis. Et quidam habentes Epiphanii reverentiam subscribebant; plurimi autem hoc facere recusabant. Quorum fuit etiam Theotimus Scythiae praesul, qui ita respondit: Ego, inquit, o Epiphani, neque ei qui dudum bene requievit iniurias infero, neque rem blasphemam tentare praesumo, damnans ea quae priores nostri respuere noluerunt; proinde neque malam doctrinam in libris Origenis esse conspicio. Tunc proferens libros eius [ms. Santheod., ei] Origenis legit, et ecclesiasticas expositiones ostendit; ac postea procedens dicebat: Qui his contumelias inferunt nesciunt semetipsos.
3 Haec ergo Theotimus, vitae rectitudine famosissimus, Epiphanio respondisse fertur. Sed quoniam detractores plurimi subripientes, velut blasphemum respuunt Origenem, pauca de his dicere non videtur absurdum. Viles homines, et qui per semetipsos nequeunt apparere, vituperando meliores esse se aliquid conantur ostendere. Hoc passus est primo Methodius Lyciae Olympi civitatis episcopus; deinde Eustathius pauci praesul temporis, et post eum Apollinaris, novissime Theophilus.
4 Isti derogabant Origeni, et alii [ms. Santhcod., et aliter] ob aliam causam ad accusationem eius accesserunt. Methodius igitur cum multum derogasset primitus Origeni, postea velut ex poenitentia miratus virum, in dialogo quem attitulavit Xenonem, sic ait: Sed quid amplius ego de illorum querimoniis factis contra Origenem loquor?
5 Dum culpant eum pro quibus putant causis, et nihil quasi male credentem de sancta Trinitate reperiunt, ostenduntur in eo magis pietatis et rectitudinis testimonia perhibere. Athanasius autem defensor Nicaeni concilii, libris propriis contra Arianos voce clara testem suae fidei hunc virum vocat, illius libros coniungens suis, et haec dicens: Mirabilis, inquit, et laboriosissimus Origenes hoc de Filio Dei nobis testimonium perhibens, ait, coaeternum eum asseverans Patri.
6 Ignorant igitur semetipsos derogatores Origenis, etiam laudatorem eius Athanasium blasphemantes. Haec de Origene dicta sufficiant. Nunc sequamur historiam. [SOCRATES, lib. VI, cap. 11 et 12. Edit. Christ. Vales. cap. 12, et 13, p. 318.]
Cassiodorus HOME

bav824.298 bnf1603.208

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik